Digesta Iustiniani 6.1.5.2
inscriptio Ulpianus libro sexto decimo ad edictum
D.6.1.5pr. Idem Pomponius scribit: si frumentum duorum non voluntate eorum confusum sit, competit singulis in rem actio in id, in quantum paret in illo acervo suum cuiusque esse: quod si voluntate eorum commixta sunt, tunc communicata videbuntur et erit communi dividundo actio.
D.6.1.5.1 Idem scribit, si ex melle meo, vino tuo factum sit mulsum, quosdam existimasse id quoque communicari: sed puto verius, ut et ipse significat, eius potius esse qui fecit, quoniam suam speciem pristinam non continet․ sed si plumbum cum argento mixtum sit, quia deduci possit, nec communicabitur nec communi dividundo agetur, quia separari potest: agetur autem in rem actio․ sed si deduci, inquit, non possit, ut puta si æs et aurum mixtum fuerit, pro parte esse vindicandum: nec quaquam erit dicendum, quod in mulso dictum est, quia utraque materia etsi confusa manet tamen.
D.6.1.5.2 Idem scribit, si equam meam equus tuus prægnatem fecerit, non esse tuum, sed meum, quod natum est.
D.6.1.5.3 De arbore, quæ in alienum agrum translata coaluit et radices immisit, Varus et Nerva utilem in rem actionem dabant: nam si nondum coaluit, mea esse non desinet.
D.6.1.5.4 Cum in rem agatur, si de corpore conveniat, error autem sit in vocabulo, recte actum esse videtur.
D.6.1.5.5 Si plures sint eiusdem nominis servi, puta plures Erotes, nec appareat de quo actum sit, Pomponius dicit nullam fieri condemnationem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
