Digesta Iustiniani 6.1.43
inscriptio Paulus libro vigensimo septimo ad edictum
D.6.1.43 Quæ religiosis adhærent, religiosa sunt et idcirco nec lapides inædificati postquam remoti sunt vindicari possunt: in factum autem actione petitori extra ordinem subvenitur, ut is, qui hoc fecit, restituere eos compellatur․ sed si alieni sine voluntate domini inædificati fuerint et nondum functo monumento in hoc detracti erunt, ut alibi reponerentur, poterunt a domino vindicari․ quod si in hoc detracti erunt, ut reponerentur, similiter dominum eos repetere posse constat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
