Digesta Iustiniani 6.1.37
inscriptio Ulpianus libro septimo decimo ad edictum
D.6.1.37 Iulianus libro octavo digestorum scribit: si in aliena area ædificassem, cuius bonæ fidei quidem emptor fui, verum eo tempore ædificavi, quo iam sciebam alienam, videamus, an nihil mihi exceptio prosit: nisi forte quis dicat prodesse de damno sollicito. puto autem huic exceptionem non prodesse: nec enim debuit iam alienam certus ædificium ponere: sed hoc ei concedendum est, ut sine dispendio domini areæ tollat ædificium quod posuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
