Digesta Iustiniani 6.1.31
inscriptio Paulus libro vicensimo primo ad edictum
D.6.1.31 Ceterum cum de fructibus servi petiti quæritur, non tantum pubertas eius spectanda est, quia etiam impuberis aliquæ operæ esse possunt․ improbe tamen desiderabit petitor fructus æstimari, qui ex artificio eius percipi potuerunt, quod artificium sumptibus possessoris didicit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
