Digesta Iustiniani 6.1.3.2
inscriptio Ulpianus libro sexto decimo ad edictum
D.6.1.3pr. Marcellus libro quarto digestorum scribit: qui gregem habebat capitum trecentorum, amissis centum redemit totidem capita aliena ab eo, qui dominium eorum habebat vel aliena ab eo, qui bona fide ea possidebat: et hæc utique gregis, inquit, vindicatione continebuntur․ sed et si ea sola supersint capita, quæ redempta sunt, adhuc eum posse gregem vindicare.
D.6.1.3.1 Armamenta navis singula erunt vindicanda: scapha quoque separatim vindicabitur.
D.6.1.3.2 Pomponius scribit, si quid quod eiusdem naturæ est ita confusum est atque commixtum, ut deduci et separari non possint, non totum sed pro parte esse vindicandum․ ut puta meum et tuum argentum in massam redactum est: erit nobis commune, et unusquisque pro rata ponderis quod in massa habemus vindicabimus, etsi incertum sit, quantum quisque ponderis in massa habet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
