Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 6.1.27

DE REI VINDICATIONE

inscriptio Paulus libro vicensimo primo ad edictum

D.6.1.27pr. Sin autem cum a Titio petere vellem, aliquis dixerit se possidere et ideo liti se optulit, et hoc ipsum in re agenda testatione probavero, omnimodo condemnandus est.

D.6.1.27.1 Possidere autem aliquis debet utique et litis contestatæ tempore et quo res iudicatur․ quod si litis contestationis tempore possedit, cum autem res iudicatur sine dolo malo amisit possessionem, absolvendus est possessor․ item si litis contestatæ temporis non possedit, quo autem iudicatur possidet, probanda est Proculi sententia, ut omnimodo condemnetur: ergo et fructuum nomine ex quo coepit possidere damnabitur.

D.6.1.27.2 Si homo petitus dolo possessoris deterior factus sit, deinde sine culpa eius ex alia causa mortuus sit, æstimatio non fiet eius, quod deteriorem eum fecerat, quia nihil interest petitoris: sed hæc quantum ad in rem actionem: legis autem Aquiliæ actio durat.

D.6.1.27.3 Sed et is, qui ante litem contestatam dolo desiit rem possidere, tenetur in rem actione: idque ex senatus consulto colligi potest, quo cautum est, ut diximus, ut dolus præteritus in hereditatis petitionem veniat: cum enim in hereditatis petitione, quæ et ipsa in rem est, dolus præteritus fertur, non est absurdum per consequentias et in speciali in rem actione dolum præteritum deduci.

D.6.1.27.4 Si per filium aut per servum pater vel dominus possideat et is sine culpa patris dominive rei iudicandæ tempore absit: vel tempus dandum vel cavendum est de possessione restituenda.

D.6.1.27.5 In rem petitam si possessor ante litem contestatam sumptus fecit, per doli mali exceptionem ratio eorum haberi debet, si perseveret actor petere rem suam non redditis sumptibus․ idem est etiam, si noxali iudicio servum defendit et damnatus præstitit pecuniam, aut in area quæ fuit petitoris per errorem insulam ædificavit: nisi tamen paratus sit petitor pati tollere eum ædificium․ quod et in area uxori donata per iudicem, qui de dote cognoscit, faciendum dixerunt. sed si puerum meum, cum possideres, erudisses, non idem observandum Proculus existimat, quia neque carere servo meo debeam nec potest remedium idem adhiberi, quod in area diximus:

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑