Digesta Iustiniani 6.1.23.2
inscriptio Paulus libro vicensimo primo ad edictum
D.6.1.23pr. In rem actio competit ei, qui aut iure gentium aut iure civili dominium adquisiit.
D.6.1.23.1 Loca sacra, item religiosa, quasi nostra in rem actione peti non possunt.
D.6.1.23.2 Si quis rei suæ alienam rem ita adiecerit, ut pars eius fieret, veluti si quis statuæ suæ bracchium aut pedem alienum adiecerit, aut scypho ansam vel fundum, vel candelabro sigillum, aut mensæ pedem, dominum eius totius rei effici vereque statuam suam dicturum et scyphum plerique recte dicunt.
D.6.1.23.3 Sed et id, quod in charta mea scribitur aut in tabula pingitur, statim meum fit: licet de pictura quidam contra senserint propter pretium picturæ: sed necesse est ei rei cedi, quod sine illa esse non potest.
D.6.1.23.4 In omnibus igitur istis, in quibus mea res per prævalentiam alienam rem trahit meamque efficit, si eam rem vindicem, per exceptionem doli mali cogar pretium eius quod accesserit dare.
D.6.1.23.5 Item quæcumque aliis iuncta sive adiecta accessionis loco cedunt, ea quamdiu cohærent dominus vindicare non potest, sed ad exhibendum agere potest, ut separentur et tunc vindicentur: scilicet excepto eo, quod Cassius de ferruminatione scribit․ dicit enim, si statuæ suæ ferruminatione iunctum bracchium sit, unitate maioris partis consumi et quod semel alienum factum sit, etiamsi inde abruptum sit, redire ad priorem dominum non posse․ non idem in eo quod adplumbatum sit, quia ferruminatio per eandem materiam facit confusionem, plumbatura non idem efficit․ ideoque in omnibus his casibus, in quibus neque ad exhibendum neque in rem locum habet, in factum actio necessaria est․ at in his corporibus, quæ ex distantibus corporibus essent, constat singulas partes retinere suam propriam speciem, ut singuli homines, singulæ oves: ideoque posse me gregem vindicare, quamvis aries tuus sit immixtus, sed et te arietem vindicare posse. quod non idem in cohærentibus corporibus eveniret: nam si statuæ meæ bracchium alienæ statuæ addideris, non posse dici bracchium tuum esse, quia tota statua uno spiritu continetur.
D.6.1.23.6 Tignum alienum ædibus iunctum nec vindicari potest propter legem duodecim tabularum, nec eo nomine ad exhibendum agi nisi adversus eum, qui sciens alienum iunxit ædibus: sed est actio antiqua de tigno iuncto, quæ in duplum ex lege duodecim tabularum descendit.
D.6.1.23.7 Item si quis ex alienis cementis in solo suo ædificaverit, domum quidem vindicare poterit, cementa autem resoluta prior dominus vindicabit, etiamsi post tempus usucapionis dissolutum sit ædificium, postquam a bonæ fidei emptore possessum sit: nec enim singula cementa usucapiuntur, si domus per temporis spatium nostra fiat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
