Digesta Iustiniani 6.1.20
inscriptio Gaius libro septimo ad edictum provinciale
D.6.1.20 Præterea restituere debet possessor et quæ post acceptum iudicium per eum non ex re sua adquisivit: in quo hereditates quoque legataque, quæ per eum servum obvenerunt, continentur․ nec enim sufficit corpus ipsum restitui, sed opus est, ut et causa rei restituatur, id est ut omne habeat petitor, quod habiturus foret, si eo tempore, quo iudicium accipiebatur, restitutus illi homo fuisset. itaque partus ancillæ restitui debet, quamvis postea editus sit, quam matrem eius, post acceptum scilicet iudicium, possessor usuceperit: quo casu etiam de partu, sicut de matre, et traditio et cautio de dolo necessaria est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
