Digesta Iustiniani 6.1.17
inscriptio Ulpianus libro sexto decimo ad edictum
D.6.1.17pr. Iulianus libro sexto digestorum scribit, si hominem, qui Mævii erat, emero a Titio, deinde cum eum Mævius a me peteret, eundem vendidero eumque emptor occiderit, æquum esse me pretium Mævio restituere.
D.6.1.17.1 Idem Iulianus eodem libro scribit, si moram fecerit in homine reddendo possessor et homo mortuus sit, et fructuum rationem usque ad rei iudicatæ tempus spectandam esse․ idem Iulianus ait non solum fructus, sed etiam omnem causam præstandam: et ideo et partum venire in restitutionem et partuum fructus․ usque adeo autem et causæ veniunt, ut Iulianus libro septimo scribit, si per eum servum possessor adquisierit actionem legis Aquiliæ, restituere cogendum. quod si dolo malo ipse possessor desierit possidere et aliquis hominem iniuria occiderit, aut pretium hominis aut actiones suas præstare cogetur, utrum eorum voluerit actor․ sed et fructus, quos ab alio possessore percepit, restituere eum oportet: lucrum enim ex eo homine, qui in lite esse coeperit, facere non debet․ sed fructus eius temporis, quo tempore possessus est ab eo qui evicerit, restituere non debet: sed quod dicit de actione legis Aquiliæ, procedit, si post litem contestatam usucepit possessor, quia plenum ius incipit habere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
