Digesta Iustiniani 6.1.1.1
inscriptio Ulpianus libro sexto decimo ad edictum
D.6.1.1pr. Post actiones, quæ de universitate propositæ sunt, subicitur actio singularum rerum petitionis.
D.6.1.1.1 Quæ specialis in rem actio locum habet in omnibus rebus mobilibus, tam animalibus quam his quæ anima carent, et in his quæ solo continentur.
D.6.1.1.2 Per hanc autem actionem liberæ personæ, quæ sunt iuris nostri, ut puta liberi qui sunt in potestate, non petuntur: petuntur igitur aut præiudiciis aut interdictis aut cognitione prætoria, et ita Pomponius libro trigensimo septimo: nisi forte, inquit, adiecta causa quis vindicet: si quis ita petit ‘filium suum’ vel ‘in potestate ex iure Romano’, videtur mihi et Pomponius consentire recte eum egisse: ait enim adiecta causa ex lege Quiritium vindicare posse.
D.6.1.1.3 Per hanc autem actionem non solum singulæ res vindicabuntur, sed posse etiam gregem vindicari Pomponius libro lectionum vicensimo quinto scribit․ idem et de armento et de equitio ceterisque, quæ gregatim habentur, dicendum est․ sed enim gregem sufficiet ipsum nostrum esse, licet singula capita nostra non sint: grex enim, non singula corpora vindicabuntur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
