Digesta Iustiniani 50.8.5
inscriptio Papinianus libro primo responsorum
D.50.8.5pr. Prædium publicum in quinque annos idonea cautione non exacta curator rei publicæ locavit․ ceteris annis colonus si reliqua traxerit et de fructibus prædii mercedesque servari non potuerint, successor qui locavit tenebitur․ idem in vectigalibus non ita pridem constitutum est, scilicet ut sui temporis singuli periculum præstarent.
D.50.8.5.1 In eum, qui administrationis tempore creditoribus rei publicæ novatione facta pecuniam cavit, post depositum officium actionem denegari non oportet․ diversa causa est eius, qui solvi constituit: similis etenim videtur ei, qui publice vendidit aut locavit.
D.50.8.5.2 Filium pro patre curatore rei publicæ creato cavere cogi non oportet․ nec mutat, quod in eum pater emancipatum, priusquam curator constitueretur, partem bonorum suorum donationis causa contulit.
D.50.8.5.3 Pro magistratu fideiussor interrogatus pignora quoque specialiter dedit․ in eum casum pignora videntur data, quo recte convenitur: videlicet postquam res ab eo servari non potuerit, pro quo intercessit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
