Digesta Iustiniani 50.8.2
inscriptio Ulpianus libro tertio opinionum
D.50.8.2pr. Non utique de exemplo posterioris locationis præteritarum conductionum, quæ suam legem habuerunt, rationem iniri oportet.
D.50.8.2.1 Quod quis suo nomine exercere prohibetur, id nec per subiectam personam agere debet․ et ideo si decurio subiectis aliorum nominibus prædia publica colat, quæ decurionibus conducere non licet, secundum legem usurpata revocentur.
D.50.8.2.2 Quod de frumentaria ratione in alium usum conversum est, sua causa cum incremento debito restituatur: idque etsi contra absentem pronuntiatum est, inanis est querella․ ratio tamen administrationis secundum fidem acceptorum et datorum ponatur.
D.50.8.2.3 Frumentariæ pecuniæ suo nomine debitor quam primum solvat: necessaria enim omnibus rebus publicis frumentaria pecunia moram solutionis accipere non debet: sed debitores, quos ex eadem causa habet, ad solutionem per præsidem provinciæ compellantur.
D.50.8.2.4 Ad frumenti comparationem pecuniam datam restitui civitati, non compensari in erogata debet․ sin autem frumentaria pecunia in alios usus, quam quibus destinata est, conversa fuerit, veluti in opus balneorum publicorum, licet ex bona fide datum probatur, compensari quidem frumentariæ pecuniæ non oportet, solvi autem a curatore rei publicæ iubetur.
D.50.8.2.5 Si indemnitas debiti frumentariæ pecuniæ cum suis usuris fit, immodicæ et illicitæ computationis modus non adhibetur: id est ne commodorum commoda et usuræ usurarum incrementum faciant.
D.50.8.2.6 Grani æstimationem per iniuriam post emptionem ablati, quæ rationibus publicis refertur, curator rei publicæ domino restitui iubeat.
D.50.8.2.7 Si eo tempore, quo nominatus est, idoneus, postea lapsus facultatibus damnum debitis rei publicæ dederit: quia fortuitos casus nullum humanum consilium providere potest, creator hoc nomine nihil præstare debet.
D.50.8.2.8 Ius rei publicæ pacto mutari non potest, quo minus magistratus collegæ quoque nomine conveniantur in his speciebus, in quibus id fieri iure permissum est.
D.50.8.2.9 Actio autem, quæ propter ea in collegam decerni solet, ei qui pro altero dependit ex æquitate competit.
D.50.8.2.10 Quod depensum pro collega in magistratu probabitur, solvi et ab heredibus eius præses provinciæ iubet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
