Digesta Iustiniani 50.7.5
inscriptio Marcianus libro duodecimo institutionum
D.50.7.5pr. Sciendum est debitorem rei publicæ legatione fungi non posse: et ita divus Pius Claudio Saturnino et Faustino rescripsit.
D.50.7.5.1 Sed et eos, quibus ius postulandi non est, legatione fungi non posse et ideo harena missum non iure legatum esse missum divi Severus et Antoninus rescripserunt.
D.50.7.5.2 Debitores autem fisci non prohibentur legatione fungi.
D.50.7.5.3 Si accusatio alicuius publice instituta sit, non est compellendus accusator ad eum legationem suscipere, qui se amicum vel domesticum dicit eius, qui accusatur: et ita divi fratres Æmilio Rufo rescripserunt.
D.50.7.5.4 Legati vicarios dare non alios possunt nisi filios suos.
D.50.7.5.5 Ordine unusquisque munere legationis fungi cogitur: et non alias compellendus est munere legationis fungi, quam si priores, qui in curiam lecti sunt, functi sint․ sed si legatio de primoribus viris desideret personas et qui ordine vocantur inferiores sint, non esse observandum ordinem divus Hadrianus ad Clazomenios rescripsit.
D.50.7.5.6 Præcipitur autem edicto divi Vespasiani omnibus civitatibus, ne plures quam ternos legatos mittant.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
