Digesta Iustiniani 50.7.18
inscriptio Pomponius libro trigensimo septimo ad Quintum Mucium
D.50.7.18 Si quis legatum hostium pulsasset, contra ius gentium id commissum esse existimatur, quia sancti habentur legati․ et ideo si, cum legati apud nos essent gentis alicuius, bellum cum eis indictum sit, responsum est liberos eos manere: id enim iuri gentium convenit esse․ itaque eum, qui legatum pulsasset, Quintus Mucius dedi hostibus, quorum erant legati, solitus est respondere․ quem hostes si non recepissent, quæsitum est, an civis Romanus maneret: quibusdam existimantibus manere, aliis contra, quia quem semel populus iussisset dedi, ex civitate expulsisse videretur, sicut faceret, cum aqua et igni interdiceret․ in qua sententia videtur Publius Mucius fuisse․ id autem maxime quæsitum est in Hostilio Mancino, quem Numantini sibi deditum non acceperunt: de quo tamen lex postea lata est, ut esset civis Romanus, et præturam quoque gessisse dicitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
