Digesta Iustiniani 50.7.11
inscriptio Paulus libro primo sententiarum
D.50.7.11pr. Legatus antequam officio legationis functus sit, in rem suam nihil agere potest, exceptis his quæ ad iniuriam eius vel damnum parata sunt.
D.50.7.11.1 Si quis in munere legationis, antequam ad patriam revertetur, decessit, sumptus, qui proficiscenti sunt dati, non restituuntur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
