Digesta Iustiniani 50.6.6
inscriptio Callistratus libro primo de cognitionibus
D.50.6.6pr. Semper in civitate nostra senectus venerabilis fuit: namque maiores nostri pæne eundem honorem senibus, quem magistratibus tribuebant. circa munera quoque municipalia subeunda idem honor senectuti tributus est․ sed eum, qui in senectute locuples factus est et ante nullo publico munere functus est, dici potest non eximi ab hoc onere privilegio ætatis, maxime si non tam corporis habeat vexationem quam pecuniæ erogationem indicti muneris administratio, et ex ea sit civitate, in qua non facile sufficientes viri publicis muneribus inveniantur.
D.50.6.6.1 Legem quoque respici cuiusque loci oportet, an, cum aliquas immunitates nominatim complecteretur, etiam de numero annorum in ea conmemoretur․ idque etiam colligi potest ex litteris divi Pii, quas emisit ad Ennium Proculum proconsulem provinciæ Africæ.
D.50.6.6.2 Demonstratur varie nec abscise numerum liberorum ad excusationem municipalium munerum prodesse ex rescriptis divi Helvii Pertinacis. namque Silvio Candido in hæc verba rescripsit: Εἰ καὶ μὴ πασῶν λειτουργιῶν ἀφίησιν τοὺς πατέρας ὁ τῶν τέκνων ἀριϑμός, ἀλλ´ οὖν ἐπειδὴ ἑκκαίδεκα παῖδας ἔχειν διὰ τοῦ βιβλίου ἐδήλωσας, οὐκ ἔστιν ἄλογον, ὥστε συγχωρῆσαι σχολάζειν τῇ παιδοτροφίᾳ καὶ ἀνέσϑαι σε τῶν λειτουργιῶν.
D.50.6.6.3 Negotiatores, qui annonam urbis adiuvant, item navicularii, qui annonæ urbis serviunt, immunitatem a muneribus publicis consequuntur, quamdiu in eiusmodi actu sunt․ nam remuneranda pericula eorum, quin etiam exhortanda præmiis merito placuit, ut qui peregre muneribus et quidem publicis cum periculo et labore fungantur, a domesticis vexationibus et sumptibus liberentur: cum non sit alienum dicere etiam hos rei publicæ causa, dum annonæ urbis serviunt, abesse.
D.50.6.6.4 Immunitati, quæ naviculariis præstatur, certa forma data est: quam immunitatem ipsi dumtaxat habent, non etiam liberis aut libertis eorum præstatur: idque principalibus constitutionibus declaratur.
D.50.6.6.5 Divus Hadrianus rescripsit immunitatem navium maritimarum dumtaxat habere, qui annonæ urbis serviunt.
D.50.6.6.6 Licet in corpore naviculariorum quis sit, navem tamen vel naves non habeat nec omnia ei congruant, quæ principalibus constitutionibus cauta sunt, non poterit privilegio naviculariis indulto uti․ idque et divi fratres rescripserunt in hæc verba: ϚnullnullnullnullnullnullΗσαν καὶ ἄλλοι τινὲς ἐπὶ προφάσει τῶν ναυκλήρων καὶ τὸν σῖτον καὶ ἔλαιον ἐμπορευομένων εἰ τὴν ἀγορὰν τοῦ δήμου τοῦ ῾Ρωμαϊκοῦ ὄντων ἀτελῶν ἀξιοῦντες τὰς λειτουργίας διαδιδράσκειν, μήτε ἐπιπλέοντες μήτε τὸ πλέον μέρος τῆς οὐσίας ἐν ταῖς ναυκληρίαις καὶ ταῖς ἐμπορίαις ἔχοντες. ἀφαιρεϑήτω τῶν τοιούτων ἡ ἀτέλεια.
D.50.6.6.7 Hoc circa vacationes dicendum est, ut, si ante quis ad munera municipalia vocatus sit, quam negotiari inciperet, vel antequam in collegium adsumeretur quod immunitatem pariat, vel antequam septuagenarius fieret․ vel antequam publice profiteretur, vel antequam liberos susciperet, compellatur ad honorem gerendum.
D.50.6.6.8 Negotiatio pro incremento facultatium exercenda est․ alioquin si quis maiore pecuniæ suæ parte negotiationem exercebit, rursus locuples factus in eadem quantitate negotiationis perseveraverit, tenebitur muneribus, sicuti locupletes, qui modica pecunia comparatis navibus muneribus se publicis subtrahere temptant: idque ita observandum epistula divi Hadriani scripta est.
D.50.6.6.9 Divus quoque Pius rescripsit, ut, quotiens de aliquo naviculario quæratur, illud excutiatur, an effugiendorum munerum causa imaginem navicularii induat.
D.50.6.6.10 Conductores etiam vectigalium fisci necessitate subeundorum municipalium munerum non obstringuntur: idque ita observandum divi fratres rescripserunt․ ex quo principali rescripto intellegi potest non honori conductorum datum, ne compellantur ad munera municipalia, sed ne extenuentur facultates eorum, quæ subsignatæ sint fisco. unde subsisti potest, an prohibendi sint a præside vel procuratore Cæsaris etiam si ultro se offerant municipalibus muneribus: quod propius est defendere, nisi si paria fisco fecisse dicantur.
D.50.6.6.11 Coloni quoque Cæsaris a muneribus liberantur, ut idoniores prædiis fiscalibus habeantur.
D.50.6.6.12 Quibusdam collegiis vel corporibus, quibus ius coeundi lege permissum est, immunitas tribuitur: scilicet eis collegiis vel corporibus, in quibus artificii sui causa unusquisque adsumitur, ut fabrorum corpus est et si qua eandem rationem originis habent, id est idcirco instituta sunt, ut necessariam operam publicis utilitatibus exhiberent․ nec omnibus promiscue, qui adsumpti sunt in his collegiis, immunitas datur, sed artificibus dumtaxat․ nec ab omni ætate allegi possunt, ut divo Pio placuit, qui reprobavit prolixæ vel inbecillæ admodum ætatis homines․ sed ne quidem eos, qui augeant facultates et munera civitatium sustinere possunt, privilegiis, quæ tenuioribus per collegia distributis concessa sunt, uti posse plurifariam constitutum est.
D.50.6.6.13 Eos, qui in corporibus allecti sunt, quæ immunitatem præbent naviculariorum, si honorem decurionatus adgnoverint, compellendos subire publica munera accepi: idque etiam confirmatum videtur rescripto divi Pertinacis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
