Digesta Iustiniani 50.5.8.8
inscriptio Papinianus libro primo responsorum
D.50.5.8pr. In honoribus delatis neque maior annis septuaginta neque pater numero quinque liberorum excusatur․ sed in Asia sacerdotium provinciæ suscipere non coguntur numero liberorum quinque subnixi: quod optimus maximusque princeps noster Severus Augustus decrevit ac postea in ceteris provinciis servandum esse constituit.
D.50.5.8.1 Non alios fisci vectigalium redemptores a muneribus civilibus ac tutelis excusari placuit, quam eos, qui præsentes negotium exercerent.
D.50.5.8.2 Vacationum privilegia non spectant liberos veteranorum.
D.50.5.8.3 Qui muneris publici vacationem habet, per magistratus ex inproviso collationes indictas recte recusat: eas vero, quæ e lege fiunt, recusare non debet.
D.50.5.8.4 Philosophis, qui se frequentes atque utiles per eandem studiorum sectam contendentibus præbent, tutelas, item munera sordida corporalia remitti placuit, non ea, quæ sumptibus expediuntur: etenim vere philosophantes pecuniam contemnunt, cuius retinendæ cupidine fictam adseverationem detegunt.
D.50.5.8.5 Qui maximos principes appellavit et causam propriam acturus Romam profectus est: quoad cognitio finem accipiat, ab honoribus et civilibus muneribus apud suos excusatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
