Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.5.2.1

DE VACATIONE ET EXCUSATIONE MUNERUM

inscriptio Ulpianus libro tertio opinionum

D.50.5.2pr. Sextum decimum ætatis annum agentem ad munus sitoniæ vocari non oportet: sed si nihil proprie in patria servatur de minoribus quoque annis viginti quinque ad munera sive honores creandi, iusta ætas servanda est.

D.50.5.2.1 Numerus liberorum aut septuaginta annorum ab honoribus aut muneribus his cohærentibus excusationem non præstat, sed a muneribus tantum civilibus.

D.50.5.2.2 Adoptivi filii in numerum non proficiunt eorum liberorum, qui excusare parentes solent.

D.50.5.2.3 Qui ad munera vocantur, vivorum se liberorum numerum habere tempore, quo propter eos excusari desiderant, probare debent: numerus enim liberorum postea impletus susceptis antea muneribus non liberat.

D.50.5.2.4 Quæ patrimoniorum onera sunt, numero liberorum non excusantur.

D.50.5.2.5 Incolumes liberi, etiamsi in potestate patri suo desierint esse, excusationem a muneribus civilibus præstant.

D.50.5.2.6 Minus audiens inmunitatem civilium munerum non habet.

D.50.5.2.7 Quem ita senio et corporis inbecillitate vexari præses animadverterit, ut muneri perferendæ pecuniæ non sufficiat, dimittat et alium constituat.

D.50.5.2.7a Corporis debilitas eorum munerum excusationem præstat, quæ tantum corpore implenda sunt․ ceterum quæ consilio prudentis viri vel patrimonio sufficientis in homines obiri possunt, nisi certis et receptis probabilibus causis non remittuntur.

D.50.5.2.8 Qui pueros primas litteras docent, inmunitatem a civilibus muneribus non habent: sed ne cui eorum id quod supra vires sit indicatur, ad præsidis religionem pertinet, sive in civitatibus sive in vicis primas litteras magistri doceant.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑