Digesta Iustiniani 50.5.13
inscriptio Ulpianus libro vicensimo tertio ad edictum
D.50.5.13pr. Prætor eos, quoscumque intellegit operam dare non posse ad iudicandum, pollicetur se excusaturum: forte quod in perpetuum quis operam dare non potest, quod in eam valetudinem incidit, ut certum sit eum civilia officia subire non posse: aut si alio morbo laboret, ut suis rebus superesse non possit: vel si quid sacerdotium nancti sint, ut discedere ab eo sine religione non possint․ nam et hi in perpetuum excusantur.
D.50.5.13.1 Duo genera tribuendæ muneris publici vacationis sunt, unum plenius, cum et militiæ datur, aliud exiguius, cum nudam muneris vacationem acceperint.
D.50.5.13.2 Qui autem non habet excusationem, etiam invitus iudicare cogitur.
D.50.5.13.3 Si post causam actam coeperit se excusare iudex, si quidem privilegio, quod habuit antequam susciperet iudicium, velit se excusare, nec audiendus est: semel enim adgnoscendo iudicium renuntiat excusationi․ quod si postea iusta causa incidit, ut iudex vel ad tempus excusetur, non debet in alium iudicium transferri, si cum captione id futurum est alterutrius․ tolerabilius denique est interdum iudicem qui semel cognoverat tantisper exspectare, quam iudici novo rem rursum iudicandam committere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
