Digesta Iustiniani 50.4.8
inscriptio Ulpianus libro undecimo ad edictum
D.50.4.8 Ad rem publicam administrandam ante vicensimum quintum annum, vel ad munera quæ non patrimonii sunt vel honores, admitti minores non oportet․ denique nec decuriones creantur vel creati suffragium in curia ferunt․ annus autem vicensimus quintus coeptus pro pleno habetur: hoc enim in honoribus favoris causa constitutum est, ut pro plenis inchoatos accipiamus, sed in his honoribus, in quibus rei publicæ quid eis non committitur․ ceterum cum damno publico honorem ei committi non est dicendum, etiam cum ipsius pernicie minoris.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
