Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.4.6.1

DE MUNERIBUS ET HONORIBUS

inscriptio Ulpianus libro quarto de officio proconsulis

D.50.4.6pr. Rescripto divorum fratrum ad Rutilium Lupum ita declaratur: ‘Constitutio, qua cautum est, prout quisque decurio creatus est, ut ita et magistratum apiscatur, totiens servari debet, quotiens idoneos et sufficientes omnes contingit․ ceterum si ita quidam tenues et exhausti sunt, ut non modo publicis honoribus pares non sint, sed et vix de suo victum sustinere possint: et minus utile et nequaquam honestum est talibus mandari magistratum, præsertim cum sint qui convenienter ei et suæ fortunæ et splendori publico possint creari․ sciant igitur locupletiores non debere se hoc prætextu legis uti et de tempore, quo quisque in curiam allectus sit, inter eos demum esse quærendum, qui pro substantia sua capiant honoris dignitatem.’

D.50.4.6.1 Debitores rerum publicarum ad honores invitari non posse certum est, nisi prius in id quod debetur rei publicæ satisfecerint․ sed eos demum debitores rerum publicarum accipere debemus, qui ex administratione rei publicæ reliquantur: ceterum si non ex administratione sint debitores, sed mutuam pecuniam a re publica acceperint, non sunt in ea causa, ut honoribus arceantur․ plane vice solutionis sufficit, ut quis aut pignoribus aut fideiussoribus idoneis caveat: et ita divi fratres Aufidio Herenniano rescripserunt․ sed et si ex pollicitatione debeant, quæ tamen pollicitatio recusari non potest, in ea sunt condicione, ut honoribus arceantur.

D.50.4.6.2 Si quis accusatorem non habeat, non debet honoribus prohiberi, quemadmodum non debet is, cuius accusator destiterit․ ita enim imperator noster cum divo patre suo rescripsit.

D.50.4.6.3 Sciendum est quædam esse munera aut personæ aut patrimoniorum, itidem quosdam esse honores.

D.50.4.6.4 Munera, quæ patrimoniis iniunguntur, vel intributiones talia sunt, ut neque ætas ea excuset neque numerus liberorum nec alia prærogativa, quæ solet a personalibus muneribus exuere.

D.50.4.6.5 Sed enim hæc munera, quæ patrimoniis indicuntur, duplicia sunt: nam quædam possessoribus iniunguntur, sive municipes sunt sive non sunt, quædam non nisi municipibus vel incolis․ intributiones, quæ agris fiunt vel ædificiis, possessoribus indicuntur: munera vero, quæ patrimoniorum habentur, non aliis quam municipibus vel incolis.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑