Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.4.3.ult

DE MUNERIBUS ET HONORIBUS

inscriptio Ulpianus libro secundo opinionum

D.50.4.3pr. Et qui originem ab urbe Roma habent, si alio loco domicilium constituerunt, munera eius sustinere debent.

D.50.4.3.1 His, qui castris operam per militiam dant, nullum municipale munus iniungi potest․ ceteri autem privati, quamvis militum cognati sunt, legibus patriæ suæ et provinciæ oboedire debent.

D.50.4.3.2 Si in metallum datus in integrum restitutus sit, perinde ac si nec damnatus fuisset, ad munera vel honores vocatur: nec opponet fortunam et casus tristiores suos ad hoc solum, ne patriæ idoneus civis esse videatur.

D.50.4.3.3 Corporalia munera feminis ipse sexus denegat.

D.50.4.3.4 Quo minus honores aut munera iniungantur filio, si nullam habet excusationem, intercedere pater, in cuius potestate est, ius non habet.

D.50.4.3.5 Quod pater non consensit honoribus sive muneribus filii, ne illius patrimonium oneri subiciatur, præstat defensionem, non civem patriæ utilitatibus quatenus potest aufert.

D.50.4.3.6 Quamvis maior annis septuaginta et quinque liberorum incolumium pater sit ideoque a muneribus civilibus excusetur, filii tamen eius suo nomine competentia munera adgnoscere debent: ideo enim proprium præmium immunitatis propter filios patribus datum est, quod illi subibunt.

D.50.4.3.7 Vitricus onera munerum civilium nomine privigni sui suscipere nulla iuris ratione cogitur.

D.50.4.3.8 Liberti muneribus fungi debent apud originem patronorum, sed si sua patrimonia habent suffectura oneribus: res enim patronorum muneribus libertinorum subiecta non est.

D.50.4.3.9 Quod pater in reatu criminis alicuius est, filiis impedimento ad honores esse non debet.

D.50.4.3.10 Decaprotos etiam minores annis viginti quinque fieri, non militantes tamen, pridem placuit, quia patrimonii magis onus videtur esse.

D.50.4.3.11 Exactionem tributorum onus patrimonii esse constat.

D.50.4.3.12 Cura frumenti comparandi munus est, et ab eo ætas septuaginta annorum vel numerus quinque incolumium liberorum excusat.

D.50.4.3.13 Eos milites, quibus supervenientibus hospitia præberi in civitate oportet, per vices ab omnibus, quos id munus contingit, suscipi oportet.

D.50.4.3.14 Munus hospitis in domo recipiendi non personæ, sed patrimonii onus est.

D.50.4.3.15 Præses provinciæ provideat munera et honores in civitatibus æqualiter per vices secundum ætates et dignitates, ut gradus munerum honorumque qui antiquitus statuti sunt, iniungi, ne sine discrimine et frequenter isdem oppressis simul viris et viribus res publicæ destituantur.

D.50.4.3.16 Si duo filii in patris potestate sint, eodem tempore munera eorum pater sustinere non compellitur.

D.50.4.3.17 Si is, qui duos filios relinquebat, nihil de expediendis muneribus alterius filii ex communi patrimonio supremis suis cavit, propriis sumptibus is et munera et honores, qui ei iniungentur, suscipere debet, quamvis pro altero vivus pater eiusmodi onera expedierit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑