Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.4.14.4

DE MUNERIBUS ET HONORIBUS

inscriptio Callistratus libro primo de cognitionibus

D.50.4.14pr. Honor municipalis est administratio rei publicæ cum dignitatis gradu, sive cum sumptu sive sine erogatione contingens.

D.50.4.14.1 Munus aut publicum aut privatum est․ publicum munus dicitur, quod in administranda re publica cum sumptu sine titulo dignitatis subimus.

D.50.4.14.2 Viarum munitiones, prædiorum collationes non personæ, sed locorum munera sunt.

D.50.4.14.3 De honoribus sive muneribus gerendis cum quæritur, in primis consideranda persona est eius, cui defertur honor sive muneris administratio: item origo natalium: facultates quoque an sufficere iniuncto muneri possint: item lex, secundum quam muneribus quisque fungi debeat.

D.50.4.14.4 Plebeii filii familias periculo eius qui nominaverit tenebuntur, idque imperator noster Severus Augustus in hæc verba rescripsit: ‘Si in numero plebeiorum filius tuus est, quamquam invitus honores ex persona filii suscipere cogi non debeas, tamen resistere, quo minus patriæ obsequatur periculo eius qui nominavit, iure patriæ potestatis non potes.’

D.50.4.14.5 Gerendorum honorum non promiscua facultas est, sed ordo certus huic rei adhibitus est․ nam neque prius maiorem magistratum quisquam, nisi minorem susceperit, gerere potest, neque ab omni ætate, neque continuare quisque honores potest.

D.50.4.14.6 Si alii non sint qui honores gerant, eosdem compellendos, qui gesserint, conplurimis constitutionibus cavetur․ divus etiam Hadrianus de iterandis muneribus rescripsit in hæc verba: ‘Illud consentio, ut, si alii non erunt idonei qui hoc munere fungantur, ex his, qui iam functi sunt, creentur.’

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑