Digesta Iustiniani 50.3.1
inscriptio Ulpianus libro tertio de officio proconsulis
D.50.3.1pr. Decuriones in albo ita scriptos esse oportet, ut lege municipali præcipitur: sed si lex cessat, tunc dignitates erunt spectandæ, ut scribantur eo ordine, quo quisque eorum maximo honore in municipio functus est: puta qui duumviratum gesserunt, si hic honor præcellat, et inter duumvirales antiquissimus quisque prior: deinde hi, qui secundo post duumviratum honore in re publica functi sunt: post eos qui tertio et deinceps: mox hi qui nullo honore functi sunt, prout quisque eorum in ordinem venit.
D.50.3.1.1 In sententiis quoque dicendis idem ordo spectandus est, quem in albo scribendo diximus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
