Digesta Iustiniani 50.2.7.ult
inscriptio Paulus libro primo sententiarum
D.50.2.7pr. Honores et munera non ordinatione, sed potioribus quibusque iniungenda sunt.
D.50.2.7.1 Surdus et mutus si in totum non audiant aut non loquantur, ab honoribus civilibus, non etiam a muneribus excusantur.
D.50.2.7.2 Is, qui non sit decurio, duumviratu vel aliis honoribus fungi non potest, quia decurionum honoribus plebeii fungi prohibentur.
D.50.2.7.3 Ad decurionatum filii ita demum pater non consentit, si contrariam voluntatem vel apud acta præsidis vel apud ipsum ordinem vel quo alio modo contestatus sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
