Digesta Iustiniani 50.2.6.1
inscriptio Papinianus libro primo responsorum
D.50.2.6pr. Spurii decuriones fiunt: et ideo fieri poterit ex incesto quoque natus: non enim impedienda est dignitas eius qui nihil admisit.
D.50.2.6.1 Minores viginti quinque annorum decuriones facti sportulas decurionum accipiunt: sed interim suffragium inter ceteros ferre non possunt.
D.50.2.6.2 Decurio etiam suæ civitatis vectigalia exercere prohibetur.
D.50.2.6.3 Qui iudicii publici quæstionem citra veniam abolitionis deseruerunt, decurionum honore decorari non possunt, cum ex Turpilliano senatus consulto notentur ignominia veluti calumniæ causa iudicio publico damnati.
D.50.2.6.4 Pater, qui filio decurione creato provocavit, etsi præscriptione temporis exclusus fuerit, si quod gestum est non habuit ratum, muneribus civilibus pro filio non tenebitur.
D.50.2.6.5 Privilegiis cessantibus ceteris eorum causa potior habetur in sententiis ferendis, qui pluribus eodem tempore suffragiis iure decurionis decorati sunt․ sed et qui plures liberos habet, in suo collegio primus sententiam rogatur ceterosque honoris ordine præcellit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
