Digesta Iustiniani 50.2.3.2
inscriptio Ulpianus libro tertio de officio proconsulis
D.50.2.3pr. Generaliter id erit defendendum, ut qui clementiorem sententiam passus est ob hoc, quod ad tempus relegatur, boni consulere debeat humanitatis sententiæ nec decurionatum recipiat.
D.50.2.3.1 Sed si quis ob falsam causam vel aliam de gravioribus non ad tempus sit relegatus, sed ad tempus ordine motus, in ea est causa, ut possit in ordinem redire․ imperator enim Antoninus edicto proposito statuit, ut cuicumque aut quacumque causa ad tempus ordine vel advocationibus vel quo alio officio fuisset interdictum, completo tempore nihilo minus fungi honore vel officio possit․ et hoc recte: neque enim exaggeranda fuit sententia, quæ modum interdictioni fecerat.
D.50.2.3.2 Spurios posse in ordinem allegi nulla dubitatio est: sed si habeat competitorem legitime quæsitum, præferri eum oportet, divi fratres Lolliano Avito Bithyniæ præsidi rescripserunt․ cessantibus vero his etiam spurii ad decurionatum et re et vita honesta recipientur: quod utique non sordi erit ordini, cum ex utilitate eius sit semper ordinem plenum habere.
D.50.2.3.3 Eis, qui Iudaicam superstitionem sequuntur, divi Severus et Antoninus honores adipisci permiserunt, sed et necessitates eis imposuerunt, qui superstitionem eorum non læderent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
