Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 50.2.2

DE DECURIONIBUS ET FILIIS EORUM

inscriptio Ulpianus libro primo disputationum

D.50.2.2pr. Qui ad tempus relegatus est, si decurio sit, desinet esse decurio. reversus plane locum suum quidem non optinebit, sed non semper prohibetur decurio fieri․ denique in locum suum non restituetur (nam et sublegi in locum eius potest) et si numerus ordinis plenus sit, exspectare eum oportet, donec alius vacet․ alia causa est eius, qui ad tempus ordine removetur: hic enim impleto tempore decurio est. sed et in huius locum sublegi poterit: sed et si plenum locum invenerit, exspectet, donec locus vacet.

D.50.2.2.1 Restitutus tamen in ordinem utrum eum ordinem teneat, quem primum habuit, an vero quem nunc nanctus est, quæri potest, si forte de ordine sententiarum dicendarum agatur․ arbitror tamen eundem ordinem tenere, quem pridem habuit․ non idem erit in eo, qui relegatus ad tempus est: nam hic velut novus in ordinem venit.

D.50.2.2.2 In filiis decurionum quæstio est, utrum is solus decurionis filius esse videatur, qui conceptus et natus est ex decurione, an vero et is, qui ante natus est, quam pater decurio fieret․ et quidem quantum pertinet, ne fustibus castigetur et ne in metallum detur, non nocet plebeio patre esse natum, si postea honor decurionis patri eorum accesserit․ in avo quoque Papinianus idem respondit, ne patris nota filius macularetur.

D.50.2.2.3 Sed si pater ipsius ordine motus sit, si quidem ante conceptionem eius moveatur, arbitror eum quasi plebei filium in honoribus spectari: quod si post conceptionem pater ipsius dignitatem amiserit, dicendum erit benigne ut decurionis filium intuendum.

D.50.2.2.4 Proinde hic quoque, qui post patris relegationem natus sit, si quidem ante conceptus est, similis senatoris filio habebitur: si postea, nocebit illi relegatio.

D.50.2.2.5 Si ad tempus ordine moto patre fuerit natus medioque tempore conceptus et editus, an quasi decurionis filius nascatur, licet pater eius ante obierit, quam in ordinem venerit? quod benigne erit admittendum.

D.50.2.2.6 Præterea si conceptus sit a plebeio, mox ante editionem pater eius decurionatum adeptus ante editionem amiserit: non infavorabiliter quis medium tempus illi prodesse veluti iam nato respondebit.

D.50.2.2.7 Nullum patris delictum innocenti filio poenæ est: ideoque nec ordine decurionum aut ceteris honoribus propter eiusmodi causam prohibetur.

D.50.2.2.8 Maiores annis quinquaginta quinque ad decurionatus honorem inviti vocari constitutionibus prohibentur․ sed si ei rei consenserint, etsi maiores annis septuaginta sint, munera quidem civilia obire non coguntur, honores autem gerere debent.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑