Digesta Iustiniani 50.17.68
inscriptio Paulus libro singulari de dotis repetitione
D.50.17.68 In omnibus causis id observatur, ut, ubi personæ condicio locum facit beneficio, ibi deficiente ea beneficium quoque deficiat, ubi vero genus actionis id desiderat, ibi ad quemvis persecutio eius devenerit, non deficiat ratio auxilii.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
