Digesta Iustiniani 50.17.42
inscriptio Gaius libro nono ad edictum provinciale
D.50.17.42 Qui in alterius locum succedunt, iustam habent causam ignorantiæ, an id quod peteretur deberetur․ fideiussores quoque non minus quam heredes iustam ignorantiam possunt allegare․ hæc ita de herede dicta sunt, si cum eo agetur, non etiam si agat: nam plane qui agit, certus esse debet, cum sit in potestate eius, quando velit experiri, et ante debet rem diligenter explorare et tunc ad agendum procedere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
