Digesta Iustiniani 50.17.23
inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad Sabinum
D.50.17.23 Contractus quidam dolum malum dumtaxat recipiunt, quidam et dolum et culpam․ dolum tantum: depositum et precarium․ dolum et culpam mandatum, commodatum, venditum, pignori acceptum, locatum, item dotis datio, tutelæ, negotia gesta: in his quidem et diligentiam. societas et rerum communio et dolum et culpam recipit․ sed hæc ita, nisi si quid nominatim convenit (vel plus vel minus) in singulis contractibus: nam hoc servabitur, quod initio convenit (legem enim contractus dedit), excepto eo, quod Celsus putat non valere, si convenerit, ne dolus præstetur: hoc enim bonæ fidei iudicio contrarium est: et ita utimur․ animalium vero casus mortesque, quæ sine culpa accidunt, fugæ servorum qui custodiri non solent, rapinæ, tumultus, incendia, aquarum magnitudines, impetus prædonum a nullo præstantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
