Digesta Iustiniani 50.17.19
inscriptio Ulpianus libro vicensimo quarto ad Sabinum
D.50.17.19pr. Qui cum alio contrahit, vel est vel debet esse non ignarus condicionis eius: heredi autem hoc imputari non potest, cum non sponte cum legatariis contrahit.
D.50.17.19.1 Non solet exceptio doli nocere his, quibus voluntas testatoris non refragatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
