Digesta Iustiniani 50.17.156
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
D.50.17.156pr. Invitus nemo rem cogitur defendere.
D.50.17.156.1 Cui damus actiones, eidem et exceptionem competere multo magis quis dixerit.
D.50.17.156.2 Cum quis in alii locum successerit, non est æquum ei nocere hoc, quod adversus eum non nocuit, in cuius locum successit.
D.50.17.156.3 Plerumque emptoris eadem causa esse debet circa petendum ac defendendum, quæ fuit auctoris.
D.50.17.156.4 Quod cuique pro eo præstatur, invito non tribuitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
