Digesta Iustiniani 50.17.154
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
D.50.17.154 Cum par delictum est duorum, semper oneratur petitor et melior habetur possessoris causa․ sicut fit, cum de dolo excipitur petitoris: neque enim datur talis replicatio petitori ‘aut si rei quoque in ea re dolo actum sit’․ illi debet permitti poenam petere, qui in ipsam non incidit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
