Digesta Iustiniani 50.16.ult
inscriptio Pomponius libro sexto decimo epistularum
D.50.16.246pr. Apud Labeonem pithanon ita scriptum est: exhibet, qui præstat eius de quo agitur præsentiam․ nam etiam qui sistit, præstat eius de quo agitur præsentiam, nec tamen eum exhibet: et qui mutum aut furiosum aut infantem exhibet, non potest videri eius præstare præsentiam: nemo enim ex eo genere præsens satis apte appellari potest.
D.50.16.246.1 Restituit non tantum, qui solum corpus, sed etiam qui omnem rem condicionemque reddita causa præstet: et tota restitutio iuris est interpretatio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
