Digesta Iustiniani 50.16.99
inscriptio Ulpianus libro primo de officio consulis
D.50.16.99pr. ‘Notionem’ accipere possumus et cognitionem et iurisdictionem.
D.50.16.99.1 ‘Continentes provincias’ accipere debemus eas, quæ Italiæ iunctæ sunt, ut puta Galliam: sed et provinciam Siciliam magis inter continentes accipere nos oportet, quæ modico freto Italia dividitur.
D.50.16.99.2 ‘Instrumentorum’ appellatione quæ compræhendantur, perquam difficile erit separare: quæ enim proprie sint instrumenta, propter quæ dilatio danda sit, inde dinoscemus.
D.50.16.99.3 Si in præsentiam personæ, quæ instruere possit, dilatio petatur (puta qui actum gessit, licet in servitute, vel qui actor fuit constitutus), putem videri instrumentorum causa peti dilationem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
