Digesta Iustiniani 50.16.98.pr
inscriptio Celsus libro trigensimo nono digestorum
D.50.16.98pr. Cum bisextum kalendis est, nihil refert, utrum priore an posteriore die quis natus sit, et deinceps sextum kalendas eius natalis dies est: nam id biduum pro uno die habetur․ sed posterior dies intercalatur, non prior: ideo quo anno intercalatum non est sexto kalendas natus, cum bisextum kalendis est, priorem diem natalem habet.
D.50.16.98.1 Cato putat mensem intercalarem additicium esse: omnesque eius dies pro momento temporis observat extremoque diei mensis Februarii adtribuit Quintus Mucius.
D.50.16.98.2 Mensis autem intercalaris constat ex diebus viginti octo.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
