Digesta Iustiniani 50.16.53
inscriptio Paulus libro quinquagensimo nono ad edictum
D.50.16.53pr. Sæpe ita comparatum est, ut coniuncta pro disiunctis accipiantur et disiuncta pro coniunctis, interdum soluta pro separatis․ nam cum dicitur apud veteres ‘adgnatorum gentiliumque’, pro separatione accipitur․ at cum dicitur ‘super pecuniæ tutelæve suæ’, tutor separatim sine pecunia dari non potest: et cum dicimus ‘quod dedi aut donavi’, utraque continemus․ cum vero dicimus ‘quod eum dare facere oportet’, quodvis eorum sufficit probare․ cum vero dicit prætor, ‘si donum munus operas redemerit’, si omnia imposita sunt, certum est omnia redimenda esse, ex re ergo pro coniunctis habentur:
D.50.16.53.1 si quædam imposita sunt, cetera non desiderabuntur.
D.50.16.53.2 Item dubitatum, illa verba ‘ope consilio’ quemadmodum accipienda sunt, sententiæ coniugentium aut separantium․ sed verius est, quod et Labeo ait, separatim accipienda, quia aliud factum est eius qui ope, aliud eius qui consilio furtum facit: sic enim alii condici potest, alii non potest․ sane post veterum auctoritatem eo perventum est, ut nemo ope videatur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit, nec consilium habuisse noceat, nisi et factum secutum fuerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
