Digesta Iustiniani 50.16.5.3
inscriptio Paulus libro secundo ad edictum
D.50.16.5pr. ‘Rei’ appellatio latior est quam ‘pecuniæ’, quia etiam ea, quæ extra computationem patrimonii nostri sunt, continet, cum pecuniæ significatio ad ea referatur, quæ in patrimonio sunt.
D.50.16.5.1 ‘Opere locato conducto’: his verbis Labeo significari ait id opus, quod Græci ἀποτέλεσμα vocant, non ἔργον, id est ex opere facto corpus aliquod perfectum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
