Digesta Iustiniani 50.16.49
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum
D.50.16.49 ‘Bonorum’ appellatio aut naturalis aut civilis est․ naturaliter bona ex eo dicuntur, quod beant, hoc est beatos faciunt: beare est prodesse․ in bonis autem nostris computari sciendum est non solum, quæ dominii nostri sunt, sed et si bona fide a nobis possideantur vel superficiaria sint․ æque bonis adnumerabitur etiam, si quid est in actionibus petitionibus persecutionibus: nam hæc omnia in bonis esse videntur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
