Digesta Iustiniani 50.16.45
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo octavo ad edictum
D.50.16.45 In ‘stratu’ omne vestimentum contineri quod iniciatur Labeo ait: neque enim dubium est, quin stragula vestis sit omne pallium, περίστρωμα․ in victu ergo vestem accipiemus non stragulam, in stratu omnem stragulam vestem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
