Digesta Iustiniani 50.16.42
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum
D.50.16.42 ‘Probrum’ et obprobrium idem est․ probra quædam natura turpia sunt, quædam civiliter et quasi more civitatis․ ut puta furtum, adulterium natura turpe est: enimvero tutelæ damnari hoc non natura probrum est, sed more civitatis: nec enim natura probrum est, quod potest etiam in hominem idoneum incidere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
