Digesta Iustiniani 50.16.245.pr
inscriptio Pomponius libro decimo epistularum
D.50.16.245pr. Statuæ adfixæ basibus structilibus aut tabulæ religatæ catenis aut erga parietem adfixæ aut si similiter cohærent lychni, non sunt ædium: ornatus enim ædium causa parantur, non quo ædes perficiantur․ idem Labeo ait.
D.50.16.245.1 Prothyrum, quod in ædibus iterum qui fieri solet, ædium est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
