Digesta Iustiniani 50.16.242
inscriptio Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis
D.50.16.242pr. Malum navis esse partem, artemonem autem non esse Labeo ait, quia pleræque naves sine malo inutiles essent, ideoque pars navis habetur: artemo autem magis adiectamento quam pars navis est.
D.50.16.242.1 Inter ‘proiectum’ et ‘immissum’ hoc interesse ait Labeo, quod proiectum esset id quod ita proveheretur ut nusquam requiesceret, qualia mæniana et suggrundæ essent: immissum autem, quod ita fieret, ut aliquo loco requiesceret, veluti tigna trabes quæ immitteretur.
D.50.16.242.2 Plumbum, quod tegulis poneretur, ædificii esse ait Labeo: sed id, quod hypæthri tegendi causa poneretur, contra esse.
D.50.16.242.3 ‘Viduam’ non solum eam, quæ aliquando nupta fuisset, sed eam quoque mulierem, quæ virum non habuisset, appellari ait Labeo: quia vidua sic dicta est quasi vecors, vesanus, qui sine corde aut sanitate esset: similiter viduam dictam esse sine duitate.
D.50.16.242.4 Straturam loci alicuius ex tabulis factis, quæ æstate tollerentur et hieme ponerentur, ædium esse ait Labeo, quoniam perpetui usus paratæ essent: neque ad rem pertinere, quod interim tollerentur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
