Digesta Iustiniani 50.16.239.4
inscriptio Pomponius libro singulari enchiridii
D.50.16.239pr. ‘Pupillus’ est, qui, cum impubes est, desiit in patris potestate esse aut morte aut emancipatione.
D.50.16.239.1 ‘Servorum’ appellatio ex eo fluxit, quod imperatores nostri captivos vendere ac per hoc servare nec occidere solent.
D.50.16.239.2 ‘Incola’ est, qui aliqua regione domicilium suum contulit: quem Græci πάροικον appellant․ nec tantum hi, qui in oppido morantur, incolæ sunt, sed etiam qui alicuius oppidi finibus ita agrum habent, ut in eum se quasi in aliquam sedem recipiant.
D.50.16.239.3 ‘Munus publicum’ est officium privati hominis, ex quo commodum ad singulos universosque cives remque eorum imperio magistratus extraordinarium pervenit.
D.50.16.239.4 ‘Advena’ est, quem Græci ἄποικον appellant.
D.50.16.239.5 ‘Decuriones’ quidam dictos aiunt ex eo, quod initio, cum coloniæ deducerentur, decima pars eorum qui ducerentur consilii publici gratia conscribi solita sit.
D.50.16.239.6 ‘Urbs’ ab urbo appellata est: urbare est aratro definire․ et Varus ait urbum appellari curvaturam aratri, quod in urbe condenda adhiberi solet.
D.50.16.239.7 ‘Oppidum’ ab ope dicitur, quod eius rei causa moenia sint constituta.
D.50.16.239.8 ‘Territorium’ est universitas agrorum intra fines cuiusque civitatis: quod ab eo dictum quidam aiunt, quod magistratus eius loci intra eos fines terrendi, id est summovendi ius habent.
D.50.16.239.9 Verbum ‘suum’ ambiguum est, utrum de toto an de parte significat․ et ideo qui iuret suum non esse, adicere debet neque sibi communem esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
