Digesta Iustiniani 50.16.238.3
inscriptio Gaius libro sexto ad legem duodecim tabularum
D.50.16.238pr. ‘Plebs’ est ceteri cives sine senatoribus.
D.50.16.238.1 ‘Detestatum’ est testatione denuntiatum.
D.50.16.238.2 ‘Pignus’ appellatum a pugno, quia res, quæ pignori dantur, manu traduntur․ unde etiam videri potest verum esse, quod quidam putant, pignus proprie rei mobilis constitui.
D.50.16.238.3 ‘Noxiæ’ appellatione omne delictum continetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
