Digesta Iustiniani 50.16.233
inscriptio Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum
D.50.16.233pr. ‘Si calvitur’: et moretur et frustretur․ inde et calumniatores appellati sunt, quia per fraudem et frustrationem alios vexarent litibus: inde et cavillatio dicta est.
D.50.16.233.1 Post kalendas Ianuarias die tertio pro salute principis vota suscipiuntur.
D.50.16.233.2 ‘Telum’ volgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur: sed non minus omne significatur, quod mittitur manu: ita sequitur, ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur: dictumque ab eo, quod in longinquum mittitur, Græca voce figuratum ἀπὸ τοῦ τηλοῦ․ et hanc significationem invenire possumus et in Græco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi βέλος appellant: ἀκρόδρυα․ admonet nos Xenophon, nam ita scribit: καὶ τὰ βέλη ὁμόσε ἐφέρετο, λόγχαι τοξεύματα σφενδόναι, πλεῖστοι δὲ καὶ λίϑοι. et id, quod ab arcu mittitur, apud Græcos quidem proprio nomineτόξευμα vocatur, apud nos autem communi nomine telum appellatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
