Digesta Iustiniani 50.16.225
inscriptio Tryphoninus libro primo disputationum
D.50.16.225 ‘Fugitivus’ est non is, qui solum consilium fugiendi a domino suscepit, licet id se facturum iactaverit, sed qui ipso facto fugæ initium mente deduxerit․ nam et furem adulterum aleatorem quamquam aliqua significatione ex animi propositione cuiusque sola quis dicere posset, ut etiam is, qui numquam alienam rem invito domino subtraxerit, numquam alienam matrem familias corruperit, si modo eius mentis sit, ut occasione data id commissurus sit, tamen oportere eadem hæc crimina adsumpto actu intellegi․ et ideo fugitivum quoque et erronem non secundum propositionem solam, sed cum aliquo actu intellegi constat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
