Digesta Iustiniani 50.16.220
inscriptio Callistratus libro secundo quæstionum
D.50.16.220pr. ‘Liberorum’ appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum appellatione lex duodecim tabularum comprehendit․ totiens enim leges necessariam ducunt cognationem singulorum nominibus uti (veluti filii, nepotes, pronepotis ceterorumve qui ex his descendunt), quotiens non omnibus, qui post eos sunt, præstitum voluerint, sed solis his succurrent, quos nominatim enumerent․ at ubi non personis certis, non quibusdam gradibus præstatur, sed omnibus, qui ex eodem genere orti sunt, liberorum appellatione comprehenduntur.
D.50.16.220.1 Sed et Papirius Fronto libro tertio responsorum ait prædio cum vilico et contubernali eius et filiis legato nepotes quoque ex filiis contineri, nisi voluntas testatoris aliter habeat: filii enim appellatione sæpe et nepotes accipi multifariam placere.
D.50.16.220.2 Divus quoque Marcus rescripsit non videri sine liberis defunctum, qui nepotem suum heredem reliquit.
D.50.16.220.3 Præter hæc omnia natura nos quoque docet parentes pios, qui liberorum procreandorum animo et voto uxores ducunt, filiorum appellatione omnes qui ex nobis descendunt continere: nec enim dulciore nomine possumus nepotes nostros quam filii appellare. etenim idcirco filios filiasve concipimus atque edimus, ut ex prole eorum earumve diuturnitatis nobis memoriam in ævum relinquamus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
