Digesta Iustiniani 50.16.219
inscriptio Papinianus libro secundo responsorum
D.50.16.219 In conventionibus contrahentium voluntatem potius quam verba spectari placuit․ cum igitur ea lege fundum vectigalem municipes locaverint, ut ad heredem eius qui suscepit pertineret, ius heredum ad legatarium quoque transferri potuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
